| LIBER XXXII | |
| Ventum est ad summa naturae exemplorumque | 32.1.1 |
| per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit in- | |
| mensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque | |
| aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, | |
| ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid | 5 |
| enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis? | |
| quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est | |
| quam velis remisque? addatur his et reciproci aestus in- | |
| enarrabilis vis versumque totum mare in flumen. tamen | 2.1 |
| omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus | |
| admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. | |
| ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori vires- | |
| que tantas compescit et cogit stare navigia, quod non | 5 |
| vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae. | |
| infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, | |
| non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. hoc tan- | 3.1 |
| tulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. | |
| sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, | |
| ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas | |
| humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata | 5 |
| semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus! | |
| fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navem Antoni | |
| properantis circumire et exhortari suos, donec transiret | |
| in aliam, ideoque Caesariana classis impetu maiore pro- | |
| tinus venit. tenuit et nostra memoria Gai principis ab | 4.1 |
| Astura Antium renavigantis—ut res est, etiam auspi- | |
| calis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem re- | |
| versus ille imperator suis telis confossus est—, nec | |
| longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, | 5 |
| cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exi- | |
| lientibus protinus qui quaererent circa navem. invenere | |
| adhaerentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti | |
| hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remi- | |
| gum obsequio contra se intercederet. constabat peculia- | 5.1 |
| riter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem | |
| polleret in navigium receptus. qui tunc posteaque videre | |
| eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium | |
| opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo | 5 |
| diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, | |
| cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam | |
| Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi | |
| necesse sit. e nostris quidam Latine moram appellavere | 6.1 |
| eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque pro- | |
| cidentes continere ad maturitatem adalligat<um>, ut diximus, | |
| prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis | |
| partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari. | 5 |
| quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi | |
| navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu | |
| in remediis sponte nascentium rerum dubitet? |