Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset | 32.7.1 |
ex eodem mari torpedo? etiam procul et e longinquo, | |
vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos la- | |
certos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari | |
pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse | 5 |
vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis | |
sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium | |
momentis sperandum est? |