| Non sunt minus mira quae de lepore marino tra- | 32.8.1 |
| duntur. venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis | |
| etiam visu, siquidem gravidae, si omnino adspexerint | |
| feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et re- | |
| dundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum | 5 |
| faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in | |
| bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu qui- | |
| dem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non | |
| intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior vi- | |
| liorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent; | 9.1 |
| hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero | |
| moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique | |
| temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. | |
| in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi ho- | 5 |
| minem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari | |
| tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua | |
| animalia. |