| Quantum apud nos Indicis margaritis pretium | 32.21.1 |
| est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos | |
| curalio; namque ista persuasione gentium constant. gigni- | |
| tur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Per- | |
| sico—vocatur lace—, laudatissimum in Gallico sinu | 5 |
| circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ac | |
| Drepana. nascitur et apud Graviscas et ante Neapolim | |
| Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi- | |
| mum Erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacae | 22.1 |
| eius candidae sub aqua ac molles, exemptae confestim | |
| durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque | |
| magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat; | |
| itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento | 5 |
| praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur. | |
| probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissi- | |
| mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane et | |
| concavum. auctoritas bacarum eius non minus Indorum | 23.1 |
| viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones | |
| Indici. harispices eorum vatesque inprimis religiosum id | |
| gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore | |
| et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Galli | 5 |
| gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria | |
| est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo | |
| orbe. surculi infantiae adalligati tutelam habere credun- | 24.1 |
| tur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala | |
| in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, | |
| simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua som- | |
| num adferunt—ignibus diu repugnat—, sed eodem | 5 |
| medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. | |
| sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eo- | |
| rum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac | |
| refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat. |