| Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam | 32.25.1 |
| Graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius | |
| quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores | |
| necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem | |
| et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut | 5 |
| in terra mustela serpentes—tanta est aviditas ipsius | |
| veneni—, percussis vero ab ea medentur et hi<c> quidem, | |
| sed et mullus ac laser, spectabili naturae poten- | 26.1 |
| tia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut | |
| fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum. | |
| amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius | |
| diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse sub- | 5 |
| strictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita | |
| animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui | |
| sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur; | |
| praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod | 27.1 |
| nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et ad- | |
| servari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos | |
| geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi | |
| fraude conicientium cummim cum sanguine aut Hammo- | 5 |
| niacum, quoniam Hammoniaci coloris esse debeant circum- | |
| dati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro | |
| et acri, friabiles. efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox | |
| Africa. sternumenta olfactu movent. somnum conciliant | 28.1 |
| cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti | |
| ex aqua, ob id phreneticis utiles; <i>idem lethargicos odoris | |
| suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu, ac | |
| menses et secundas cient II drachmis cum puleio ex aqua | 5 |
| poti. medentur et vertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, | 29.1 |
| nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, per- | |
| unctis omnibus, vel triti ad crassitudinem mellis cum | |
| semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comi- | |
| tiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina, venena. | 5 |
| differentia tantum contra genera est mixturae, quippe ad- | 30.1 |
| versus scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia et | |
| araneos ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut con- | |
| tineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite, ad- | |
| versus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino, | 5 |
| adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drach- | |
| mas satis; eorum, quae adiciantur, singulas. auxiliantur | 31.1 |
| privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex | |
| lacte aut aqua, adversus <h>elleborum album ex aqua mulsa | |
| nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in | |
| aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si | 5 |
| cum meconio. claritatem visus faciunt cum melle Attico | |
| inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri | |
| resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur | |
| autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant. |