| Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque | 32.33.1 |
| artibus refutandis et contra venena salutares produntur. | |
| plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque | |
| pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae stru- | |
| mas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. | 5 |
| sanguis earum claritatem visus facit, <discutit> suffusiones | |
| oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum | |
| ac similium et ranarum venena auxiliatur servato san- | |
| guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino | |
| datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata in- | 10 |
| ungui prodest. scorpionum plagae instilla<nt>. tegimenti | 34.1 |
| cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. | |
| squamae e summa parte derasae et in potu datae vene- | |
| rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegi- | |
| menti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter | 5 |
| earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non | |
| arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi | |
| demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, effica- | |
| ciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata | |
| inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. | 10 |
| sorbentur in stomachi doloribus. |