| Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra | 32.35.1 |
| salamandras praeclare auxiliantur, neque est testudine | |
| aliud salamandrae adversius. sanguine alopeciarum in- | |
| anitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; in- | |
| arescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori | 5 |
| aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales | |
| manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis | |
| heminis III aceti hemina. datur et suspiriosis, sed <t>um | 36.1 |
| hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto | |
| quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine; | |
| et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post | |
| aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore | 5 |
| diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo | |
| clystere infunditur. quod si dentes ter annis colluantur | 37.1 |
| testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anheli- | |
| tus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in po- | |
| lenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit, | |
| cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia | 5 |
| oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus in- | |
| litum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione | |
| anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest. | |
| quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testu- | |
| dinis suco, addita aeque vernatione anguium; sed vino | 38.1 |
| testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel in- | |
| unctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel | |
| cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum in- | |
| ficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctae bi- | 5 |
| bisse satis est. |