| Venenatum mel diximus ubi nasceretur. | 32.43.1 |
| auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle | |
| sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat, | |
| testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam | |
| antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles. | 5 |
| quid esset scincus diximus, saepius vero quantum vene- | |
| ficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur, | 44.1 |
| ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scor- | |
| piones terrestres marinosque et dracones, phalangia in- | |
| litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis | |
| contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medi- | 5 |
| camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina | |
| volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo | |
| aereo ianuae. draconis marini scorpionumque ictus | 45.1 |
| carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan- | |
| tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu vel | |
| morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissi- | |
| mus habetur. | 5 |
| Sunt et servatis piscibus medicinae, salsamentorumque | |
| cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum | |
| ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vo- | |
| mitione reddatur, peculiariter a chalcide, ceraste aut quas | 46.1 |
| sepas vocant aut elope, dipsade percussis. contra scor- | |
| pionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest | |
| ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem convenit. | |
| contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius | 5 |
| habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest. | |
| inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non | 47.1 |
| sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita, | |
| hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex | |
| aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem | |
| marinus ad spinae suae, qua ferit, venenum ipse inpositus | 5 |
| vel cerebro <p>oto prodest. |