| Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum | 32.48.1 |
| sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae ve- | |
| nenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes | |
| edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra | |
| leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra | 5 |
| scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis | 49.1 |
| extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte | |
| adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis | |
| palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interroga- | |
| verit, vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi, quae | 5 |
| si vera sint, multo utiliores vitae existumentur ranae quam | |
| leges; namque harundine transfixis a natura per os si | |
| surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum | |
| taedium fieri. carnibus earum vel in hamum additis prae- | 50.1 |
| cipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum | |
| esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam | |
| adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt | |
| quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, | 5 |
| ut diximus, quas Graeci φρύνους vocant, grandissimae | |
| cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum. | |
| mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum | 51.1 |
| silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in | |
| aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fer- | |
| vere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carni- | |
| busque erosis, singula in oleum addi; esse in sinistro | 5 |
| latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari, canum | 52.1 |
| impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in | |
| potionem, venerem adalligato stimulari, rursus e dextro | |
| latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari ad- | |
| alligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem | 5 |
| inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quae | |
| fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius. |