| Canis rabidi morsibus potum expavescentibus | 32.57.1 |
| faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si me- | |
| dulla hyaenae et oleum <e> lentisco et cera miscea<n>tur. | |
| murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et | 58.1 |
| pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex | |
| aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex | |
| dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et | |
| hanc autem et omnia testacea modice collu<u>n<t> cibis, quia | 5 |
| saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restin- | |
| gunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime | |
| prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue | |
| e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra do- | |
| rycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis | 10 |
| marini venena. |