| Et ostrea adversantur isdem, nec potest videri | 32.59.1 |
| satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam | |
| tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi in- | |
| flu<a>nt amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur | |
| tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium ad- | 5 |
| ventu, sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt si- | |
| deris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium | |
| diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte | |
| praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur | 60.1 |
| causa, quare minora in alto reperiantur; opacitas cohibet | |
| incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur | |
| coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne | |
| et testa Cerceis, praecipua vero habentur in quacumque | 5 |
| gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius | |
| spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque | |
| in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non | |
| carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt | 61.1 |
| peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque | |
| argumento generosa interpretantur calliblephara <e>a appel- | |
| lantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas | |
| aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum reti- | 5 |
| nere sucum et a Lucrino adoptare creduntur. |