| Haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus, | 32.62.1 |
| ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena lingua | |
| quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit. | |
| sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: "Cyzicena | |
| maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora | 5 |
| Medullis, acriora Ephesis, pleniora Iliciensibus, | |
| sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, can- | |
| didiora Cerceiensibus. sed his neque dulciora | |
| neque teneriora ulla esse compertum est." in In- | 63.1 |
| dico mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri | |
| prodidere, nec no<n> inter nos nepotis cuiusdam nomen- | |
| clatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi | |
| cupiens, ut ter mordenda essent. | 5 |