Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut
|
3.66.1
|
plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius coll<e>gere
|
|
ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno con-
|
|
ditae DCCCXXVI m. p. XIII CC, conplexa montes septem.
|
|
ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV.
|
5
|
eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite
|
|
Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie
|
|
numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur
|
|
praetereanturque ex veteribus VII, quae esse desierunt,
|
|
efficit passuum per directum XX M DCCLXV. ad extrema
|
67.1
|
vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per
|
|
vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius <L>X p.
|
|
quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto
|
|
aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitu-
|
5
|
dinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab
|
|
oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mira-
|
|
bili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat
|
|
aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut ab-
|
|
ruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addi-
|
10
|
dere urbes.
|
|