| In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida | 3.68.1 |
| Satricum, Pometia, Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, | |
| C<a>e<n>ina, Ficana, Crustumeri<a>, <Ameriol>a, Medullum, Corni- | |
| culum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc | |
| Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, | 5 |
| Amitinum, Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte | 69.1 |
| Albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani, | |
| Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, | |
| Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, | |
| Mac<r>ales, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, | 5 |
| Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tole- | |
| rienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani, Vitel- | |
| lenses. ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine | 70.1 |
| vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere | |
| usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo | |
| die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in | |
| villam abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes | 5 |
| Ca<si>lini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum | |
| Latinorum Ap<i>olas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius | |
| praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum | |
| amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo | |
| Iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum | 10 |
| Salerni, Picentia. |