| A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque | 3.71.1 |
| incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum | |
| Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi, Graeciae maxime | |
| populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppi- | |
| dum Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, | 5 |
| oppidum Elea quae nunc Velia, promunturium Palinurum, | |
| a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p. | |
| proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Grae- | 72.1 |
| ciae Pyxus, Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine. | |
| ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum, | |
| portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus | |
| Clampetiae, oppidum Tempsa, a Graecis Temese dictum, | 5 |
| et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terin<ae>us. op- | |
| pidum Consentia intus. in p<a>eninsula fluvius Acheron, a | 73.1 |
| quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc Vibonem Valen- | |
| tiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroen- | |
| tum oppidum, portus Orestis et Med<m>a. oppidum Scyl- | |
| laeum, <C>rataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein | 5 |
| Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promun- | |
| turia, ex Italia C<a>enus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum | |
| intervallo, unde Regium X<C>I<V>. inde Appennini silva Sila, | 74.1 |
| promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri, cogno- | |
| minati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII. | |
| Et includitur Europae sinus primus. in eo maria | |
| nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; | 5 |
| qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; | |
| cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis | |
| Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem | |
| provinciam; hinc Ligusticum; ab eo ad Siciliam insulam | 75.1 |
| Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e | |
| nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad | |
| Sallentinos, Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes | |
| autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sar- | 5 |
| doum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque | |
| Siculum, ab ea Creticum. |