| Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut | 3.66.1 |
| plurimas tradentibus credamus, IIII. moenia eius coll<e>gere | |
| ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno con- | |
| ditae DCCCXXVI m. p. XIII CC, conplexa montes septem. | |
| ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV. | 5 |
| eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite | |
| Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie | |
| numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur | |
| praetereanturque ex veteribus VII, quae esse desierunt, | |
| efficit passuum per directum XX M DCCLXV. ad extrema | 67.1 |
| vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per | |
| vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius <L>X p. | |
| quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto | |
| aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitu- | 5 |
| dinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab | |
| oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mira- | |
| bili; namque eum muris aequavit qua maxime patebat | |
| aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut ab- | |
| ruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addi- | 10 |
| dere urbes. |