| Equorum scabiem ranae decoctae in aqua ex- | 32.140.1 |
| tenuant, donec inlini possint. aiunt ita curatos non repeti | |
| postea.—Salpe negat canes latrare, quibus in offa rana | |
| viva data sit. | |
| Inter aquatilia dici debet et calamochnus, Latine | 5 |
| adarca appellata. nascitur circa harundines tenues e spu- | |
| ma aquae dulcis ac marinae, ubi se miscent. vim habet | |
| causticam, ideo acopis utilis et contra perfrictionum vitia. | |
| tollit et mulierum lentigines in facie. et calami simul | 141.1 |
| dici debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur | |
| et spinae doloribus ex aceto inlita, Cyprii vero, qui et | |
| donax vocatur, cortex alopeciis medetur ustus et ulceri- | |
| bus veteratis, folia extrahendis quae infixa sint corpori et | 5 |
| igni sacro. paniculae flos aures si intravit, exsurdat. | |
| Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna<m> addito | |
| Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.— | |
| Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur vel | |
| cuiuscumque ranae cinis.—Pulmone marino si confri- | 10 |
| cetur lignum, ardere videtur adeo, ut baculum ita prae- | |
| luceat.— |