| Peractis aquatilium dotibus non alienum | 32.142.1 |
| videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus | |
| passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene | |
| ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadra- | |
| ginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim | 5 |
| complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non | |
| quit. neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scy- | 143.1 |
| thiae desertorumve novimus feras aut volucres, cum ho- | |
| minum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas | |
| invenire potuimus. accedat his Taprobane insulaeque aliae | |
| <at>que aliae oceani fabulose narratae. profecto conveniet | 5 |
| non posse omnia genera in contemplationem universam | |
| vocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque quae nas- | |
| cuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae pro- | |
| fundo natura mersit. |