| Ut a beluis ordiamur, arbores, physeteres, ballaenae, | 32.144.1 |
| pistrices, Tritones, Nereides, elephanti, homines qui ma- | |
| rini vocantur, rotae, orcae, arietes, musculi et alii piscium | |
| forma arietes, delphini celebresque Homero vituli, luxu- | |
| riae vero testudines et medicis fibri—quorum generis | 5 |
| lutras nusquam mari accepimus mergi, tantum marina | |
| dicentes—, iam caniculae, drinones, cornutae, gladii, | 145.1 |
| serrae, communesque terrae, mari, amni hippopotami, | |
| crocodili, et amni tantum ac mari thynni, thynnides, si- | |
| luri, coracini, percae. | |
| Peculiares autem maris acipenser, aurata, asellus, | 5 |
| acharne, aphye, alopex, anguilla, araneus, boca, batia, | |
| bacchus, batrachus, belonae, quos aculeatos vocamus, | |
| balanus, corvus, citharus, rhomborum generis pessimus, | 146.1 |
| chalcis, <c>obio, call<a>ri<a>s, asellorum generis, ni minor esset, | |
| colia<e> sive Parianus sive Sexitanus a patria Baetica, la- | |
| certorum minimi, ab iis no<s>tr<at>es, cybium—ita vocatur | |
| concisa pelamys, quae post XL dies a Ponto in Maeotim | 5 |
| revertitur—, cordyla—et haec pelamys pusilla; cum | |
| in Pontum a Maeotide exit, hoc nomen habet—, can- | |
| tharus, callionymus sive uranoscopos, cinaedi, soli piscium | |
| lutei, cnide, quam nos urticam vocamus, cancrorum genera, | 147.1 |
| chemae striatae, chemae leves, chemae peloridum generis, | |
| varietate distantes et rotunditate, chemae glycymarides, | |
| quae sunt maiores quam pelorides, coluthia sive coryphia, | |
| concharum genera, inter quae et margaritiferae, cochloe, | 5 |
| quorum generis pentadactyli, item helices (ab aliis actino- | |
| phoroe dicuntur), quibus radii; * * * cantant—extra | |
| haec sunt rotundae in oleario usu cocleae—, cucumis, | 148.1 |
| cynops, cammarus, cynosdexia, draco—quidam aliud | |
| volunt esse dracunculum; est autem gerriculae amplae | |
| similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; | |
| sic <u>t scorpio laedit, dum manu tollitur—erythinus, | 5 |
| echenais, echinus, elephanti locustarum generis nigri, | |
| pedibus quaternis bisulcis—praeterea bracchia <iis> II | |
| binis articulis singulisque forcipibus denticulatis—, fabri | |
| sive zae<i>, glauciscus, glanis, gonger, g<e>rres, galeos, garos, | |
| hippos, hippuros, hirundo, halipleumon, hippocampos, | 149.1 |
| hepar, ictinus, iulis, lacertorum genera, lolligo volitans, | |
| locustae, lucerna, <l>elepris, lamirus, lepus, leones, quorum | |
| bracchia cancris similia sunt—reliqua pars locustae—, | |
| mullus, merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus, | 5 |
| mena, maeot<e>s, murena, mys, mitulus, myiscus, murix, | |
| oculata, ophidion, ostreae, otia, orcynus—hic est pela- | |
| mydum generis maximus neque ipse redit in Maeotim, | |
| similis tritomi, vetustate melior—, orbis, orthagoriscus, | 150.1 |
| phager, phycis saxatilium qu<a>e<dam>, pelamys—earum | |
| generis maxima apolectum vocatur, durius tritomo—, | |
| porcus, p<h>thir, passer, pastinaca, polyporum genera, | |
| pectines—maximi et in his nigerrimi aestate laudatis- | 5 |
| simi, hi autem Mytilenis, Tyndaride, Salonis, Altini, C<h>ia | |
| in insula, Alexandriae in Aegypto—, pectunculi, pur- | |
| purae, pegrides, pina, pinoteres, rhine, quem squatum | |
| vocamus, rhombus, scarus, principalis hodie, solea, sargus, | 151.1 |
| squilla, sarda—ita vocatur pelamys longa ex oceano | |
| veniens—, scomber, salpa, sorus, scorpaena, scorpio, | |
| sala<x>, sciaena, sciadeus, scolopendra, <s>myrus, sepia, strom- | |
| bus, solen sive aulos sive donax sive onyx sive dactylus, | 5 |
| spondyl<i>, smarides, stellae, spongeae, turdus, inter saxa- | |
| tiles nobilis, thynnis, thranis, quem alii xiphian vocant, | |
| thr<i>ssa, torpedo, tethea, tritomum pelamydum generis | |
| magni, ex quo terna cybia fiunt, veneria, uva, xiphias. |