| His adiciemus ab Ovidio posita <a>nim<ali>a, quae | 32.152.1 |
| apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Ponto | |
| nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus in- | |
| choavit: bovem, <c>er<c>yrum in scopulis viventem, orph<u>m | |
| rubentemque erythinum, iulum, pictas mormyras aureique | 5 |
| coloris chrysophry<n>, praeterea p<e>r<ca>m, tragum et placen- | |
| tem cauda m<e>la<nu>rum, epodas lati generis. praeter haec | 153.1 |
| insignia piscium tradit: channen ex se ipsam concipere, | |
| glaucum aestate numquam apparere, pompi<l>um, qui semper | |
| comitetur navium cursus, chromin, qui nidificet in aquis. | |
| helopem dicit esse "nostris incognitum undis," ex quo | 5 |
| apparet falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. | |
| helopi palmam saporis inter pisces multi dedere. |