| LIBER XXXIII | |
| Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia di- | 33.1.1 |
| centur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo, | |
| quippe alibi divitiis foditur quaerente vita aurum, argen- | |
| tum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum <l>i- | |
| g<n>orumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam | 5 |
| gratius inter bella caedesque. persequimur omn<e>s eius | |
| fibras vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere | |
| aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc in- | |
| dignatione sacrae parentis exprimi possit. imus in viscera | 2.1 |
| et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum | |
| benigna fertilique qua calcatur. et inter haec minimum | |
| remediorum gratia scrutamur, quoto enim cuique fodiendi | |
| causa medicina est? quamquam et hoc summa sui parte | 5 |
| tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus, quaecumque | |
| prosunt. illa nos peremunt, illa nos ad inferos agunt, | 3.1 |
| quae occultavit atque demersit, illa, quae non nascuntur | |
| repente, ut mens ad inane evolans reputet, quae deinde | |
| futura sit finis omnibus saeculis exhauriendi eam, quo | |
| usque penetratura avaritia. quam innocens, quam beata, | 5 |
| immo vero etiam delicata esset vita, si nihil aliunde | |
| quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi quod | |
| secum est! |