| Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior | 33.4.1 |
| videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat | |
| unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri | |
| etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni con- | |
| suluit interim invenisse minium rubentisque terrae ex- | 5 |
| cogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus | |
| pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque | |
| caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. | |
| auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines | |
| caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde | 5.1 |
| sunt haec a<c> sordere coepere, <u>t auri argentique nimium | |
| fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, | |
| quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum | |
| opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere | 5 |
| quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. | |
| turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, | |
| ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat. aurum iam | |
| accessio est, utinamque posset e vita in totum | 6.1 |
| abdicari [sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere] | |
| proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perni- | |
| ciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae | |
| permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus | 5 |
| factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor, | |
| commercia victus gratia invecta. alios coriis boum, alios | 7.1 |
| ferro captivisque res emptitasse tradit. qua<re>, quamquam | |
| ipse iam mirator auri, pec<ore> aestimationes rerum ita | |
| fecit, ut C boum arma aurea permutasse Glaucum diceret | |
| cum Diomedis armis VIIII boum. ex qua consuetudine | 5 |
| multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae. |