| Pessimum vitae scelus fecit qui primus induit | 33.8.1 |
| digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de Prometheo | |
| omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum | |
| anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, | |
| intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto | 5 |
| habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem | |
| fateatur? manus et prorsus sinistrae maximam auctori- | 9.1 |
| tatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum | |
| in more ferrei erant <u>t virtutis bellicae insigne. de regi- | |
| bus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli | |
| in Capitolio statua nec praeter Numae Serviique Tullii | 5 |
| alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis maxime | |
| miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum | |
| usus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo | |
| utuntur. sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, | 10.1 |
| cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea | |
| donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui | |
| equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; | |
| et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. | 5 |
| quamquam et de nomine ipso ambigi video. Graeci a | |
| digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, | |
| postea et Graeci et nostri symbolum. longo certe tem- | 11.1 |
| pore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos mani- | |
| festum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras | |
| gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quo- | |
| niam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque | 5 |
| aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepis- | |
| sent, volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro | |
| Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito fer- | |
| reus erat aeque triumphantis et servi <p>ra<e> se coronam | |
| sustinentis. sic triumphavit de Iugurtha C. Marius aureum- | 12.1 |
| que non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii | |
| quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico | |
| tantum utebantur iis, intra domos vero ferreis, quo argu- | |
| mento etiam nunc sponsae muneris vice ferreus anulus | 5 |
| mittitur, isque sine gemma. equidem nec Iliacis tempori- | |
| bus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus | |
| dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia in- | |
| dicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque | |
| et eas colligatas nodi, non anuli, nota. sortiri quoque | 10 |
| contra provocationes duces non anulis tradit, fabricae | |
| etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, | |
| in primordio factitasse, sine mentione anulorum. et quis- | 13.1 |
| quis primus instituit, cunctanter id fecit: laevis manibus | |
| latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra | |
| fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo ali- | |
| quod intellegi, etiam serioris usus argumentum es<s>et: | 5 |
| maius in laeva fuisset, qua scutum capitur. est quidem | |
| apud eundem Homerum virorum crinibus aurum in- | |
| plexum; ideo nescio an prior usus feminis coeperit. |