| Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum | 33.14.1 |
| exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe | |
| pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. | |
| nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III co<n>s<ulatu> | |
| e Capitolini Iovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a | 5 |
| plerisque existimari MM pondo collata. sed quod accessit, | |
| ex Gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte | |
| captae urbis delubris—Gallos cum auro pugnare solitos | 15.1 |
| Torquatus indicio est—; apparet ergo Gallorum templo- | |
| rumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in | |
| augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddi- | |
| disset. illud quoque obiter indicari convenit—etiam | 5 |
| de anulis sermonem repetivimus—, aedituum custodiae | |
| eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim ex- | |
| pirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime MM | 16.1 |
| tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere, | |
| cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII. | |
| <in> eadem post annos CCCVII, quod ex Capitolinae aedis | |
| incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius | 5 |
| Praeneste detulerat, XIIII pondo, quae sub eo titulo in | |
| triumpho transtulit Sulla et argenti VI. idem ex reliqua | |
| omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV, argenti | |
| p. CXV. |