| Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. | 33.17.1 |
| Flavium Anni filium deprehenditur. hic namque publi- | |
| catis diebus fastis, quos populus a paucis principum co- | |
| tidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—liber- | |
| tino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius | 5 |
| hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci in- | |
| genio promulgaratque—, ut aedilis curulis crearetur cum | |
| Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, | |
| praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules | |
| fuerant. additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, | 18.1 |
| quo facto tanta indignatio exarsit, ut "anulos abiectos" in | |
| antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod | |
| tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim ad- | |
| iectum hoc quoque "sed et phaleras positas" propterque | 5 |
| nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a no- | |
| bilitate in annales relatum est, non a senatu universo. | |
| hoc actum P. Sempronio L. Sulpicio cos. Flavius vovit | 19.1 |
| aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines, et, | |
| cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multa- | |
| ticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit | |
| in Graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque | 5 |
| in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capi- | |
| tolinam dedicatam. i<d> a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe | 20.1 |
| gestum est et primum anulorum vestigium extat; pro- | |
| miscui autem usus alterum secundo Punico bello, neque | |
| enim aliter potuisset trimodia anulorum illa Carthaginem | |
| ab Hannibale mitti. inter Caepionem quoque et Drusum | 5 |
| ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde | |
| origo socialis belli et exitia rerum. ne tunc quidem | 21.1 |
| omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum | |
| multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint— | |
| sicut Calpurnium et Manilium, qui legatus C. Marii fuerit | |
| Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium | 5 |
| illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit—, in | |
| Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere | |
| mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium homi- | |
| numque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque | |
| habeat. non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc lit- | 10 |
| teris contenta solis. |