| Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit | 33.22.1 |
| gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digi- | |
| tos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine, | |
| mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia | |
| esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit | 5 |
| ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, | |
| solidas induit. quasdam vero neque ab ea parte, qua | 23.1 |
| digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum | |
| vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas | |
| auroque ipso signant. id Claudii Caesaris principatu re- | |
| pertum. nec non et servitia iam ferrum auro cingunt— | 5 |
| alia per sese mero auro decorant—, cuius licentiae origo | |
| nomine ipso in Samothrace id institutum declarat. |