| Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt mini- | 33.24.1 |
| mis proximi. sic in Numae et Servi Tullii statuis vide- | |
| mus. postea pollici proximo induere, etiam <in> deorum | |
| simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae Brittanniae- | |
| que medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri | 5 |
| omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus | |
| aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero | 25.1 |
| et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus | |
| ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario | |
| promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretio- | |
| sioris in recondito supellectilis ostentatio s<i>t. iam alii | 5 |
| pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare | |
| labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter | |
| casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gem- | |
| mis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae | |
| orator, anulosque mortis gratia habent. denique v<el> plu- | 26.1 |
| rima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita prisco- | |
| rum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc | |
| cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc | |
| profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa | 5 |
| ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus. | |
| aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve do- | |
| minorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant, | |
| nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc | 27.1 |
| rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, | |
| et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis | |
| somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae | |
| ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a | 5 |
| quo tempore, videmur tamen posse in externis auctori- | |
| tatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum, | |
| cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est | |
| pisce, ipso circiter CCXXX urbis nostrae annum interfecto. | |
| celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argu- | 28.1 |
| mento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo | |
| exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra | |
| velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud | |
| nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur. | 5 |