| Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut | 33.29.1 |
| semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis | |
| senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura la- | |
| tiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut pa- | |
| trem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed | 5 |
| anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patri- | |
| bus inseruere, ac quod antea militares equi nomen de- | |
| derant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem | |
| id factum. divo Augusto decurias ordinante maior pars | 30.1 |
| iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices | |
| vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equo- | |
| rum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor de- | |
| curiae fuere primo, vixque singula milia in decuriis in- | 5 |
| venta sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis, | |
| servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus | |
| in iis iudicaret. decuriae quoque ipsae pluribus | 31.1 |
| discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et se<l>ectorum | |
| et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur | |
| ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in | |
| comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usur- | 5 |
| patione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, | |
| alius tribunum appellaret. |