| Tiberii demum principatu nono anno in unitatem | 33.32.1 |
| venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma con- | |
| stituta est C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. | |
| anno urbis conditae DCCLXXV, quod miremur, futtili paene | |
| de causa, cum C. Sulpicius Galba, iuvenalem famam apud | 5 |
| principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in | |
| senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de | |
| causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, | |
| patre, avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia | |
| theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gre- | 10 |
| gatim insigne id adpeti coeptum. propter haec discrimina | 33.1 |
| C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum | |
| est fastus, ut, quae sub divo Augusto impleri non potue- | |
| rant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad | |
| ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod | 5 |
| antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo | |
| et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscu- | |
| um esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura | |
| eius unus <ex> equitibus Flavius Proculus CCCC ex ea causa | |
| reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, com- | 10 |
| municatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione | 34.1 |
| separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi | |
| discordi popularitate in contumeliam senatus, mox de- | |
| bellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa | |
| publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publi- | 5 |
| cani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen | |
| in consulatu suo Catilinianis rebus, ex eo ordine pro- | |
| fectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate | |
| quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in | |
| re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Ro- | 10 |
| mano et equester ordo. qua de causa et nunc post po- | |
| pulum scribitur, quia novissime coeptus est adici. |