| Equitum quidem etiam nomen ipsum saepe varia- | 33.35.1 |
| tum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. | |
| celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde | |
| flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in Tuscis citra | |
| Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent | 5 |
| eius vocabuli, idque duravit ultra C. Gracchum. Iunius | 36.1 |
| certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, | |
| scriptum reliquit his verbis: "Quod ad equestrem or- | |
| dinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc | |
| equites vocant ideo, quia non intellegunt tros- | 5 |
| sulos nomen quid valeat, multosque pudet eo | |
| nomine appellari." et causam, quae supra indicata est, | |
| exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari. |