| Deorum honoris causa in sacris nihil aliud | 33.39.1 |
| excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores | |
| dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum | |
| adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e Philippicis campis | |
| epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex | 5 |
| auro geri. ita, Hercules? idem enim tu, Brute, mulierum | |
| pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris argui- | |
| mus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! | |
| habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex Dardanis | |
| venit—itaque et Dardanium vocabatur; viriolae Celtice | 10 |
| dicuntur, viriae Celtiberice—; habeant feminae in ar- | 40.1 |
| millis digitisque totis, collo, auribus, spiris; discurrant | |
| catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi | |
| e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque | |
| unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque | 5 |
| inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem | |
| ordinem faciet? honestius viri paedagog<i>is id damus, bali- | |
| neasque dives puerorum forma convertit. iam vero et | 41.1 |
| Harpocraten statuasque Aegyptiorum numinum in digitis | |
| viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii princi- | |
| patu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae | |
| ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo ge- | 5 |
| rendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris | |
| exortus Vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publi- | |
| cando principem. de anulis aureis usuque eorum hacte- | |
| nus sit dictum. |