| Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro | 33.42.1 |
| denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. | |
| populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum | |
| regem devictum usus est. libralis—unde etiam nunc | |
| libella dicitur et dupondius—adpendebatur assis; quare | 5 |
| aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus | |
| dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum | 43.1 |
| stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, | |
| qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, | |
| etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit | |
| aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. signatum | 5 |
| est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus | |
| census CXX assium fuit illo rege, et ideo haec prima | |
| classis.—Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, | 44.1 |
| Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum | |
| Punicum bellum. et placuit denarium pro X libris aeris | |
| valere, quinarium pro V, sestertium pro dupondio ac se- | |
| misse. librale autem pondus aeris inminutum est bello | 5 |
| Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, con- | |
| stitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita | |
| quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum. | |
| nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex | 45.1 |
| altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. | |
| quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea | |
| Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses un- | |
| ciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, | 5 |
| quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimi- | |
| dium lucrata est, in militari tamen stipendio semper de- | |
| narius pro X assibus datus est. notae argenti fuere bigae | 46.1 |
| atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox | |
| lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in | |
| tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. | |
| is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus | 5 |
| est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis | |
| loco habebatur. est autem signatus Victoria, et inde | |
| nomen.—Aureus nummus post annos LI percussus est | 47.1 |
| quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vice- | |
| n<o>s, quod efficit in libra<m> ratione sestertii, qui tunc | |
| erat, VDCCLX. postea placuit 𐆖 XXXX signari ex auri | |
| libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novi- | 5 |
| sissime Nero ad XXXXV. |