| Sed a nummo prima origo avaritiae faenore ex- | 33.48.1 |
| cogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie | |
| quadam non iam avaritia, sed fames auri, utpote cum | |
| Septumuleius, C. Gracchi familiaris, auro rependendum | |
| caput eius abscisum ad Opimium tulerit plumboque in | 5 |
| os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; | |
| nec iam Quiritium aliquis, sed universo nomine Romano | |
| infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os | |
| infudit. haec parit habendi cupido! pudet intuentem no- | 49.1 |
| mina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogi- | |
| tantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus | |
| deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus | |
| interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet | 5 |
| aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris! | |
| Messalla orator prodidit Antonium triumvirum aureis | 50.1 |
| usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo cri- | |
| mine etiam Cleopatrae. summa apud exteros licentiae | |
| fuerat Philippum regem poculo aureo pulvinis subdito | |
| dormire solitum, Hagnonem Teium, Alexandri Magni prae- | 5 |
| fectum, aureis clavis suffigere crepidas: Antonius solus | |
| contumelia naturae vilitatem auro fecit. o dignum pro- | |
| scriptione, sed Spartaci! |