| Equidem miror populum Romanum victis genti- | 33.51.1 |
| bus in tributo semper argentum imperasse, non aurum, | |
| sicut Carthagini cum Hannibale victae octingen<t>a milia, | |
| XVI pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec | |
| potest videri paenuria mundi id evenisse. iam Midas et | 5 |
| Croesus infinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia | |
| pondo XXIIII invenerat praeter vasa aurumque factum et | |
| in eo <s>oli<um>, platanum, vitem. qua victoria argenti D | |
| talentorum reportavit et craterem Semiramidis, cuius pon- | |
| dus XV talentorum colligebat. talentum Aegyptium pondo | 52.1 |
| LXXX patere M. Varro tradit. iam regnaverat in Col- | |
| chis Saulaces Ae<e>tae subolis, qui terram virginem nactus | |
| plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum | |
| gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius | 5 |
| aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque para- | |
| staticae narrantur victae Sesostri, Aegypti reg<i> tam super- | |
| bo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e | |
| subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare! |