| Et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur. | 33.53.1 |
| Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate mu- | |
| nere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus | |
| est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum pri- | |
| mum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. | 5 |
| C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena; | |
| Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere ar- | |
| genti pondo CXXIIII. Claudius successor eius, cum de | 54.1 |
| Brittannia triumpharet, inter coronas aureas VII pondo | |
| habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII quam | |
| Gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor | |
| Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo | 5 |
| Tiridati Armeniae regi ostenderet. et quota pars ea fuit | |
| aureae domus ambientis urbem! |