| Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt; | 33.67.1 |
| ita vocatur indicium. alveus hic est harenae, quae la- | |
| vatur, atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur. in- | |
| venitur aliquando in summa tellure protinus rara felici- | |
| tate, ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis | 5 |
| diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita in- | |
| ventum est in summo caespite, talutium vocant, si et | |
| aurosa tellus subest. cetero montes Hispaniarum, aridi | |
| sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono | |
| fertiles esse coguntur. | 10 |