| Quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense, | 33.68.1 |
| marmoris glareae inhaerens, non illo modo, quo in oriente | |
| sappiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed | |
| micas amplexum marmoris. vagantur hi venarum canales | |
| per latera puteorum et huc illuc, inde nomine invento, | 5 |
| tellusque ligneis columnis suspenditur. quod effossum | 69.1 |
| est, tunditur, lavatur, uritur, molitur. farinam a pila | |
| scudem vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. | |
| quae e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria | |
| appellatur. haec in auro tunditur iterumque coquitur. | 5 |
| catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillae, | |
| neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam | |
| tolerat. |