| Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per | 33.70.1 |
| magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lu- | |
| mina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus | |
| non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque | |
| rimae subito et opprimunt operatos, ut iam minus teme- | 5 |
| rarium videatur e profundo maris petere margaritas atque | |
| purpuras. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur | |
| itaque fornices crebri montibus sustinendis. occursant in | 71.1 |
| utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, sae- | |
| pius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat, | |
| caedunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque | |
| umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis traden- | 5 |
| tes; lucem novissimi cernunt. si longior videtur silex, | |
| latus sequitur fossor ambitque. et tamen in silice facilior | |
| existimatur opera; est namque terra ex quodam argillae | 72.1 |
| genere glarea mixta—gangadiam vocant—prope in- | |
| expugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem | |
| malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia | |
| auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum | 5 |
| ab ultimo caedunt. dat signum ruina, eamque solus in- | |
| tellegit in cacumine eius montis vigil. hic voce, nutu | 73.1 |
| evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus | |
| cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente | |
| non possit, aeque et flatu incredibili. spectant victores | |
| ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere | 5 |
| esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis | |
| causae fuit sperare quod cuperent. alius par labor ac | 74.1 |
| vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam | |
| iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque la- | |
| pide; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic | |
| labores: praeceps esse libramentum oportet, ut ruat verius | 5 |
| quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles | |
| et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes | |
| inviae caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere co- | |
| guntur. qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti | 75.1 |
| species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes | |
| maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt, qua- | |
| que insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes | |
| trahuntur ab homine. vitium lavandi e<s>t, si fluens amnis | 5 |
| lutum inportet; id genus terrae urium vocant. ergo per | |
| silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita de- | |
| iectus in superciliis montium piscinae cavantur ducenos | |
| pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emis- | |
| saria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relin- | 10 |
| quuntur, ut repleto stagno excussis opturamentis erumpat | |
| torrens tanta vi, ut saxa provolvat. alius etiamnum in | 76.1 |
| plano labor. fossae, per quas profluat, cavantur—ago- | |
| gas vocant—; hae sternuntur gradatim ulice. frutex | |
| est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera | |
| cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales. | 5 |
| ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons dilui- | |
| tur, ac longe terras in mare his de causis iam promovit | |
| Hispania. in priore genere quae exhauriuntur inmenso | 77.1 |
| labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arru- | |
| gia quaesitum non coquitur, sed statim suum est. in- | |
| veniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas exce- | |
| dentes libras; palagas, alii palacurnas, iidem quod minutum | 5 |
| est balucem vocant. ulex siccatur, uritur, et cinis eius | |
| lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum. vicena | 78.1 |
| milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque | |
| Callaeciam et Lusitaniam praestare quidam prodiderunt, | |
| ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum | |
| parte tot saeculis perseverat haec fertilitas. Italiae parci | 5 |
| vetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecun- | |
| dior metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria | |
| Victumularum aurifodinae in Vercellensi agro, qua cave- | |
| batur, ne plus quinque milia hominum in opere publi- | |
| cani haberent. | 10 |