| Aurea statua prima omnium nulla inanitate et | 33.82.1 |
| antequam ex aere aliqua modo fieret, quam vocant holo- | |
| sphyraton, in templo Anaetidis posita dicitur quo situ | |
| terrarum nomen hoc signavimus, numine gentibus illis | |
| sacratissimo. direpta ea est Antonii Parthicis rebus, sci- | 83.1 |
| tumque narratur veteranorum unius Bononiae hospitali divi | |
| Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui | |
| primus violasset id numen, oculis membrisque captum | |
| exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure | 5 |
| eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex | |
| ea rapina. hominum primus et auream statuam et soli- | |
| dam LXX circiter olympiade Gorgias Leontinus Delphis in | |
| templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae | |
| quaestus. | 10 |