| Aurum pluribus modis pollet in remediis vol- | 33.84.1 |
| neratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae | |
| inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, | |
| gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium ab- | |
| luere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. tor- | 5 |
| retur et cum salis gemino pondere, triplici mis<y>is ac | |
| rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem | |
| schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in | |
| fictili vase, ipsum purum et incorruptum. reliquus cinis | 85.1 |
| servatus in fictili olla ex aqua inlitus lichenas in facie | |
| —lomento eo convenit ablui—, fistulas etiam sanat et | |
| quae vocantur haemorroides. quodsi tritus pumex adicia- | |
| tur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero | 5 |
| decoctum cum melanthio inlitum umbilico leniter solvit | |
| alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est. |