| Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, | 33.86.1 |
| per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hi- | |
| bernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem | |
| in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri con- | |
| pertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam aura- | 5 |
| ria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum | |
| infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter | |
| hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio | |
| et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam | |
| vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant. | 87.1 |
| et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tin- | |
| guitur. natura est, quae lino lanaeve, ad sucum biben- | |
| dum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea | |
| molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non trans- | 5 |
| meat, repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in | 88.1 |
| catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia | |
| solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis | |
| siccatur, tu<m> tinguitur alumine schisto et herba supra | |
| dicta pingiturque, antequam pingat. refert quam bibula | 5 |
| docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et | |
| scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sor- | |
| bere cogentia. |