| Cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque | 33.89.1 |
| duo genera faciunt: elutam, quae servatur in lomentum, | |
| et liquidam globulis sudore resolutis. haec utraque ge- | |
| nera in Cypro fiunt. laudatissima autem est in Armenia, | |
| secunda in Macedonia, largissima in Hispania; summa com- | 5 |
| mendationis, ut colorem in herba segetis laete virentis | |
| quam simillime reddat. visumque iam est Neronis prin- | 90.1 |
| cipis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum | |
| ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum | |
| turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quae | |
| taxatur in libras 𐆖 VII, mediam quae 𐆖 V, attritam, quam | 5 |
| et herbaceam vocant, 𐆖 III. sublinunt autem harenosam, | |
| priusquam inducant, atramento et paraetonio. haec sunt | 91.1 |
| tenacia eius, colore blanda. paraetonium, quoniam est | |
| natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum, | |
| atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chryso- | |
| collae adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam | 5 |
| ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilis- | |
| simo genere atque fallacissimo. |