| Usus chrysocollae et in medicina est ad pur- | 33.92.1 |
| ganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida | |
| siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lin- | |
| genda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et colly- | |
| riis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad | 5 |
| dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chryso- | |
| collam medici acesim appellant, quae non est orobitis. | |
| chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando | 93.1 |
| auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt. | |
| temperatur autem Cypria aerugine et pueri inpubis urina | |
| addito nitro teriturque Cyprio aere in Cypriis mortariis; | |
| santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod | 5 |
| argentosum vocant. signum est, si addita santerna ni- | |
| tescit. e diverso aerosum contrahit se hebetaturque et | |
| difficulter feruminatur. ad id glutinum fit auro et septima | |
| argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis. |