| Ab his argenti metalla dicantur, quae sequens | 33.95.1 |
| insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui | |
| nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est | |
| alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum | |
| plumbo nigro aut cum vena plumbi—galenam vocant—, | 5 |
| quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et eodem | |
| opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem | |
| innatat superne, ut oleum aquis. reperitur in omnibus | 96.1 |
| paene provinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque | |
| in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una | |
| inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem | |
| et in omni fere materia, unde metalla Graeci videntur | 5 |
| dixisse. mirum, adhuc per Hispanias ab Hannibale in- | |
| choatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent, | |
| ex quis Baebelo appellatur hodie, qui CCC pondo Hannibali | 97.1 |
| subministravit in dies, ad MD passus iam cavato monte, | |
| per quod spatium Aquitani stantes noctibus diebusque | |
| egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt. | |
| argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis | 98.1 |
| antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil | |
| quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam | |
| finem spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus | |
| animalibus, sed maxime canibus.—Aurum argentumque | 5 |
| quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras prae- | |
| duci plerique mirantur. |