| Est et lapis in iis venis, cuius vomica liquoris | 33.99.1 |
| aeterni argentum vivum appellatur. venenum rerum om- | |
| nium est perrumpitque vasa permanans tabe dira. omnia | |
| ei innatant praeter aurum; id unum ad se trahit. ideo | |
| et optime purgat, ceteras eius sordes expuens crebro | 5 |
| iactatu fictilibus in vasis. ita vitiis <e>iectis ut et ipsum | |
| ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas | |
| sudoris vice defluens purum relinquit aurum. ergo et | 100.1 |
| cum aera inaurentur, sublitum bratteis pertinacissime re- | |
| tinet, verum pallore detegit simplices aut praetenues brat- | |
| teas. quapropter id furtum quaerentes ovi liquore candido | |
| usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dice- | 5 |
| mus suo loco. et alias argentum vivum non largum in- | |
| ventu est. |