| Fit in isdem metallis et quae vocatur spuma argenti. | 33.106.1 |
| genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens | |
| quam argyritim, tertia quam molybditim. et plerumque | |
| omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. proba- | |
| tissima est Attica, proxima Hispaniensis. chrysitis ex vena | 5 |
| ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius | |
| fusura—quae fit Puteolis—et inde habet nomen. | |
| omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino | 107.1 |
| defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis | |
| atque in ipsa flamma convoluta vericulo, ut sit modici | |
| ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fer- | |
| vescentis et futurae materiae spuma. distat a scoria quo | 5 |
| potest spuma a faece distare: alterum purgantis se ma- | |
| teriae, alterum purgatae vitium est. quidam duo genera | 108.1 |
| faciunt spumae, quae vocant scirerytida et peumenen, ter- | |
| tium molybdaenam in plumbo dicendam. spuma, ut sit | |
| utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem | |
| anulorum. ita accensa follibus ad separandos carbones | 5 |
| cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur. | |
| quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae | |
| confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in lin- | |
| teolis tritico et hordeo novis, donec ea purgentur. postea | 109.1 |
| VI diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua fri- | |
| gida et, cum <dies> desinat, calida, addito sale fossili in | |
| libram spumae obolo. novissimo die dein condunt in | |
| plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt | 5 |
| siccantque sole, alii in lana candida cum faba, donec | |
| lanam non denigret. tunc salem fossilem adiciunt subinde | |
| aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis aestatis. | |
| nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque | |
| nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. | 10 |
| sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta | |
| aqua abluant. usus eius ad collyria et <c>uti mulierum | 110.1 |
| cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum | |
| capillum. vis autem siccare, mollire, refrigerare, tempe- | |
| rate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque | |
| emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam | 5 |
| sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones | |
| cum myrtis et cera. |