| In argentariis metallis invenitur minium quo- | 33.111.1 |
| que, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quon- | |
| dam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. | |
| enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit | |
| Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini | 5 |
| solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum trium- | 112.1 |
| phasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae | |
| triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum | |
| locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et | |
| hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo | 5 |
| tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. | |
| quapropter diligentius persequemur omnia de eo. |