| Theophrastus LXXXX annis ante Praxibulum | 33.113.1 |
| Atheniensium magistratum—quod tempus exit in urbis | |
| nostrae CCCXLVIIII annum—tradit inventum minium a | |
| Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse | |
| harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem | 5 |
| eius, reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et | 114.1 |
| harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa, | |
| ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum | |
| vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem | |
| habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat | 5 |
| iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium | |
| faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis | |
| autem loturae optimum. |