| Auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim | 33.115.1 |
| Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero | |
| teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta pictu- | |
| rasque rarus. milton vocant Graeci miniumque cinna- | |
| barim. unde natus error in<sc>i<t>i<a> nominum. sic enim | 116.1 |
| appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morien- | |
| tium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut | |
| diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie | |
| sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamen- | 5 |
| tisque utilissima est. at, Hercules, medici, quia cinna- | |
| barim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse | |
| paulo mox docebimus. |