| Iuba minium nasci et in Carmania tradit, | 33.118.1 |
| Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco invehi- | |
| tur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania, celeberrimo | |
| Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo vectigalibus | |
| populi Romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet | 5 |
| ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata, | |
| ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lavatur, in | |
| vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX | |
| in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda | |
| societati. namque est alterum genus omnibus fere ar- | 119.1 |
| gentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto | |
| lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argen- | |
| tum vivum appellavimus—is enim et ipse in argentum | |
| excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam | 5 |
| plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in | |
| fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. | |
| hoc est secundarium minium perquam paucis notum, mul- | |
| tum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur | 120.1 |
| minium in officinis sociorum, et vi<l>ius Syrico. quonam | |
| modo Syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem | |
| Syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo | |
| pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluen- | 5 |
| tium penicillos. sidit autem in aqua constatque furanti- | |
| bus. sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem | 121.1 |
| splendor in parietibus sentit <plu>m<b>aginem. quamquam | |
| hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem | |
| miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri | |
| modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, | 5 |
| sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac | |
| simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, | |
| deprehendi. inlito solis atque lunae contactus inimicus. | 122.1 |
| remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo lique- | |
| facta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae | |
| carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis | |
| subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora ni- | 5 |
| tescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis | |
| vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem | |
| trahant et tamen <s>uper illas spectent. minium in volu- | |
| minum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras | |
| vel in <m>uro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit. | 10 |